monumenta.ch > Plinius > sectio 187

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 35, 187
{LII} inertioris est alterum generis, quod strongylen vocant. duae et eius species, fungosum atque omni umore dilui facile, quod in totum damnatur. melius pumicosum et foraminum fistulis spongeae simile rotundumque natura, candido propius, cum quadam pinguitudine, sine harenis, friabile, nec inficiens nigritia. hoc coquitur per se carbonibus puris, donec cinis fiat.